Full text: De numine divino quid senserit Vergilius Ferdinand Postma

217 
se ad Italiam perventurum esse certiorem factum esse 
multis e locis patet; „certum" igitur /Encan fuisse, sed 
nihilominus metuisse ne fluctibus obrueretur (I 94 ss.)'); 
(b) verba, quae sunt „incerta pericula", recte dicuntur 
ratione /Eneae, non Iovis habita, si de casu et fortuna 
apud Vergilium supra recte disputavimus. Deinde ipsum 
id, quod Iuppiter negat fieri posse, ut sc. „mortaline 
manufactae e. q. s.", Iovis iussu fiet (vs. 101), atque factum 
est (vs. 114 ss.)8). Denique hoe loco poeta indicare 
vult, nisi fallor, fore ut res, quae sunt definitae, tempore 
statuto, non ante tempus fiant. Hoe apparet (a) ex eo, 
quod poeta diserte declarat haec verba esse dicta „tem- 
pore, quo primum Phrygia formaret (abat) in Ida iEneas 
classem" (vss. 80, 81); (b) ex iis, quae leguntur vs. 98, 
ubi imprimis notandum est particulam, quae est „immo", 
graviter dici; s) (c) e versibus 107 ss., quibus de 
Parcis sermo est. Porro si memoria tenemus, quamnam 
Iovi intercedere cum Parcis rationem apud poetam supra 
exposuerimus, facile intellegitur, quanta vis insit voci, quae 
est „ergo", versus initio positae. Hisce omnibus perpensis 
ex hoe loco, mea quidem sententia, hoe est efficiendum 
res a Iove definitas esse immutabiles atque futurum esse 
ut tempore statuto fiant. Neque parvi est momenti huic 
sermoni praemitti illa: „torquet qui sidera mundi" (vs. 93), 
1) Cf. Coningt. ad loc.: „it may be said that this contradiction is incurred 
already, as iEneas knows that he shall reach Italy: but whatever may be 
the worth of the knowledge it does not prevent him from contemplating the 
possibility of drowning (I 94 foll.)." 
2) Cf. ea, quae Turnus dicit vss. 128—129. Vid. praeterea quod de hac 
Iovis potestate Iuturna Turno dicit A. XII 878 ss.: „haec pro virginitate 
reponit? Quo vitam dedit aeternam? cur mortis adempta est Condicio?" 
3) Cf. Coningt. ad loc.: „immo: Jupiter as it were amends die proposition, 
so that it is not, as Hand thinks i. q. at."
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.