Full text: Hugonis Grotii De iure belli ac pacis libri tres, in quibus ius naturae et gentium, item iuris publici pr...

PROLEGOMENA. 
15 
Statimque addit chori (constat is autem ex feminis iisque barbaris) 
iudicium, dicta approbantis. 
40. Usus sum etiam ad iuris huius probationem testimoniis philo- 
sophorum1), historicorum, poétarum, postremo et oratorum : non 
quod Ulis indiscrete credendum sit ; solent enim sectae, argumento, 
causae servire : sed quod ubi multi diversis temporibus ac locis 
idem pro certo affirmant, id ad causam universalem referri debeat : 
quae in nostris quaestionibus alia esse non potest, quam aut recta 
illatio ex naturae principiis procedens, aut communis aliquis consen- 
sus. Illa ius naturae indicat, hic ius gentium : quorum discrimen non 
quidem ex ipsis testimoniis (passim enim scriptores voces iuris naturae 
et gentium permiscent) sed ex materiae qualitate intelligendum est. 
Quod enim ex certis principiis certa argumentatione deduci non 
potest, et tarnen ubique observatum apparet, sequitur ut ex volún- 
tate libera ortum habeat. 
41. Itaque haec duo non minus inter se quam a iure civili dis 
cernere Semper unice laboravi : imo et in gentium iure discrevi id 
quod vere et ex omni parte ius est, et id quod duntaxat effectum 
quendam externum ad instar illius primitivi iuris parit, nempe ne vi 
resistere liceat, aut etiam ut ubique vi publica, utilitatis alicuius 
causa, vel ut incommoda gravia vitentur, defendi debeat : quae 
observatio quam sit necessaria ad res multas, in ipso operis contextu 
apparebit. Non minus sollicite separavimus, ea quae iuris sunt stricte 
ac proprie dicti, unde restitutionis obligatio oritur, et ea quae iuris 
esse dicuntur, quia aliter agere, cum alio aliquo rectae rationis dic- 
tato pugnat : de qua iuris diversitate aliquid iam et supra diximus. 
42. Inter philosophos merito principem obtinet locum Aristoteles, 
sive tractandi ordinem, sive distinguendi acumen, si ve rationum pon- 
dera consideres. Utinam tantum principatus ille ab aliquot hinc 
saeculis non in tyrannidem abiisset, ita ut veritas cui Aristoteles 
fidelem navavit operam, nulla iam re magis opprimatur quam Ari- 
stotelis nomine. Ego et hic et alibi veterum Christianorum sequor 
libertatem, qui in nullius philosophorum sectam iuraverant, non quod 
eis assentirentur qui nihil percipi posse dicebant, quo nihil eststultius; 
sed quod nullam esse sectam putarent quae omne verum vidisset, 
et nullam quae non aliquid ex vero. Itaque veritatem sparsam per 
singulos2),  per sectasque diffusam, in corpus colligere, id vero ex- 
1) Testimoniis philosophorum] Quid ni, cura Alexander Severus Ciccronis dì ropu- 
blica et Officiis libros perpetuo lectitarit ? 
2) Veritatem sparsam per singulos] Verba sunt Lactantii Institutionum vi, cap. 9 
[vii, 7, § 4]. Iustinus Apologetico priore [Apol. il, 13] : 0(1% Su òtXXitgta iati rie IiXàtmroi 
dióàyfiata tati Xqtatoù, àXX9 Sri otx iati rtàrttj ììtioiu. 8>aneo oòòh tù t&v àXXaiv Stoìixióv te xal 
rtoiìjtixSiv xal ovyyfiaipiwv. ìxaato; yào ti; ino ptQov; foB aittquatixoù Xiyov tu ovyyvi; òq&v 
xaX&q i<f»iy-ato. Non quod piane aliena sint Platcnis dogmata a Christi dogmatibus, sed 
quod nec piane conveniant, ut nec aliorum dogmata, puta Stoicorum, poelarum, et historiae 
scriptorum. Eorum enim quisque ab insita ratione. id quod ei ccnsentaneum est, ex 
parie videns eatenus recte dixit. Tertulliano [de Anima 20], Seneca saepe nostor. sed, 
ut idem nos monet [adversus Iudaeos 9]; nulli horainum universitas spiritualium do- 
cumentorum competebat, nisi in Christum. Augustinus epistola ccn [epist. xci, 3]. 
Mores Uli quos Cicero philosophique alii commendant, in ecclesiis tota orbe crescentibus 
docentur atque discuntur. Vide si vacat hac super re eundom Augustinum do Platoni- 
cis quos paucis mutatis ait Christianos osse epistola lvi. [epist. cxvni, 21] et do 
vera religione capite in, et Confessionura libro vii, c. 9. et libro vili. cap. n.
	        
Waiting...

Note to user

Dear user,

In response to current developments in the web technology used by the Goobi viewer, the software no longer supports your browser.

Please use one of the following browsers to display this page correctly.

Thank you.